monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 3
Parentibus meis, cum in cetera odium sit, tantum in meam notam convenit. o felix spectaculum, si vos in gratiam possum reducere! faciam quod vultus quoque vestri hortantur: surgite, patres, adeste, iudices: alter mihi ex parentibus servatus, alter servandus est. porrigite mutuas in gratiam manus, me foederi medium pignus addite; inter contendentes duos medius elidor. Ergo fame morientem videbo per cuius cineres iuraturus sum? Omnis instabilis et incerta felicitas est: quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum? quid porro? tam longe exempla repeto, tamquam (in) domo non sit? qui illud vidit quid non timendum felicibus putat, quid desperandum infelicibus?